• Авторизация


Gaudeamus 21-12-2004 20:45 к комментариям - к полной версии - понравилось!


Gaudeāmus, igitur,
Juvĕnes dum sumus!
Gaudeāmus, igitur,
Juvĕnes dum sumus!
Post jucundam juventūtem,
Post molestam senectūtem
Nos habēbit humus.
Nos habēbit humus.


Ubi sunt, qui ante nos
In mundō fuēre?
Ubi sunt, qui ante nos
In mundō fuēre?
Vadite ad supĕros,
Transite ad infĕros,

Quos si vis vidēre!
Quos si vis vidēre!


Vita nostra brevis est,
Brevi finiētur.
Vita nostra brevis est,
Brevi finiētur.
Venit mors velocĭter,
Rapit nos atrocĭter,
Nemini parcētur!
Nemini parcētur!


Vivat Academia!
Vivant professōres!
Vivat Academia!
Vivant professōres!
Vivat membrum quodlibet,

Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore!
Semper sint in flore!


Vivat et respublĭca
Et qui illam regunt!
Vivat et respublĭca
Et qui illam regunt!
Vivat nostra civĭtas,
Maecenatum caritas,
Qui nos hic protēgunt.
Qui nos hic protēgunt.


Vivant omnes virgĭnes,
Gracĭles, formōsae!
Vivant omnes virgĭnes,
Gracĭles, formōsae!
Vivant et muliĕres,
Tenĕrae, amabĭles,
Bonae, laboriōsae!
Bonae, laboriōsae!


Pereat tristitia,
Pereant dolōres!
Pereat tristitia,
Pereant dolōres!
Pereat diabŏlus,
Quivis antiburschius
Atque irrisōres!
Atque irrisōres!
вверх^ к полной версии понравилось! в evernote
Комментарии (1):
Чрезмерное увлечение латынью до добра не доведет...


Комментарии (1): вверх^

Вы сейчас не можете прокомментировать это сообщение.

Дневник Gaudeamus | Alice_Death - Manu Scriptum | Лента друзей Alice_Death / Полная версия Добавить в друзья Страницы: раньше»