| Alleluia, Alleluia, Alleluia. (O filii et filiae) Alleluia, Alleluia, Alleluia. d g C a d 1 O filii et filiae, d F C d Rex celestis, Rex gloriae d F C d Morte surrexit hodie. Alleluia d g C a C d 2 Ex mane prima Sabbati Ad ostium monumenti Accesserunt discipuli. Alleluia 3 Et Maria Magdalene, Et Iacobi, et Salome Venerunt corpus ungere. Alleluia 4 In albis sedens angelus Praedixit mulieribus: In Galilaea est Dominus. Alleluia 5 Et Ioannes apostolus Cucurrit Petro citius, Monumento venit prius. Alleluia 6 Discipulis astantibus, In medio stetit Christus, Dicens: Pax vobis omnibus. Alleluia 7 Ut intellexit Didymus Quia surrexerat Iesus, Remansit fere dubius. Alleluia 8 Vide Thoma, vide latus, Vide pedes, vide manus, Noli esse incredulus. Alleluia 9 Quando Thomas vidit Christum, Pedes, manus, latus suum, Dixit: Tu es Deus meus. Alleluia 10 Beati qui non viderunt Et firmiter crediderunt; Vitam aeternam habebunt. Alleluia 11 In hoc festo sanctissimo Sit laus et iubilatio: Benedicamus Domino. Alleluia 12 Ex quibus nos humillimas Devotas atque debitas Deo dicamus gratias. Alleluia |