Lingua Mendax - стихотврение из
Carmina Burana
[показать]
Оригинальный текст которого:
117:1.
Lingua mendax et dolosa,
lingua procax, venenosa,
lingua digna detruncari
et in igne concremari,
117:2.
Que me dicit deceptorem
et non fidum amatorem,
quam amabam, dimisisse
et ad alteram transisse!
117:3.
Sciat deus, sciant dei:
non sum reus huius rei!
sciant dei, sciat deus:
huius rei non sum reus!
117:4.
Unde iuro Musas novem,
quod et maius est, per Iovem,
qui pro Dane sumpsit auri,
in Europa formam tauri;
117:5.
Iuro Phebum, iuro Martem,
qui amoris sciant artem;
iuro quoque te, Cupido,
arcum cuius reformido;
117:6.
Arcum iuro cum sagittis,
quas frequenter in me mittis:
sine fraude, sine dolo
fedus hoc servare volo!
117:7.
Volo fedus observare!
et ad hec dicemus, quare:
inter choros puellarum
nichil vidi tam preclarum.
117:8.
Inter quas appares ita
ut in auro margarita.
humeri, pectus et venter
sunt formata tam decenter;
117:9.
Frons et gula, labra, mentum
dant amoris alimentum;
crines eius adamavi,
quoniam fuere flavi.
117:10.
Ergo dum nox erit dies,
et dum labor erit quies,
et dum aqua erit ignis,
et dum silva sine lignis,
117:11.
Et dum mare sine velis,
et dum Parthus sine telis,
cara michi semper eris:
nisi fallar, non falleris!