• Авторизация


Гімн 28-08-2006 23:03 к комментариям - к полной версии - понравилось!

Это цитата сообщения Elen_Stellion Оригинальное сообщение

Цей гімн я співаю вже на протязі не одного року...
gaudeamus igitur,
juvenes dum sumus!
post jucundam juventutem,
post molestam senectutem
nos habebit humus (bis)

ubi sunt qui ante nos
in mundo fuere?
vadite ad superos
transite ad inferos,
ubi jam fuere (bis)

vita nostra brevis est,
brevi finietur;
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
nemini parcetur (bis)

vivat academia,
vivant professores!
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet
semper sint in flore! (bis)

vivant omnes virgines,
faciles, formosae!
vivant et mulieres
tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae (bis)

vivat et Respublica
et qui illam regit!
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
quae nos hic protegit! (bis)

pereat tristitia,
pereant osores,
pereat diabolus,
quivis antiburschius
atque irrisores! (bis)

Сперто у My_Penelope
вверх^ к полной версии понравилось! в evernote


Вы сейчас не можете прокомментировать это сообщение.

Дневник Гімн | Gear - лисячі бездоріжжя | Лента друзей Gear / Полная версия Добавить в друзья Страницы: раньше»